Rex Carolus haud parva flagrabat ambitione

Actualizado:
Imagen montañas avif Foto:Imagen montañas avif
Rex Carolus haud parva flagrabat ambitione et cupiditate illum ducatum recuperandi et reannectendi. Quae quidem eius ambitio prudens admodum fuit et pondus insigne habebat, minime certe similis ambitioni expeditionum suarum sequentium in Italiam.
Rex Carolus haud parva flagrabat ambitione et cupiditate illum ducatum recuperandi et reannectendi. Quae quidem eius ambitio prudens admodum fuit et pondus insigne habebat, minime certe similis ambitioni expeditionum suarum sequentium in Italiam. Sub initiis enim regni sui paternis consiliis regebatur (consiliis inquam, non consiliariis, cum pater eius consiliariis fere non usus sit, sed ipse sibi pro concilio esset, nec virum quenquam prudentiorem iuxta se haberet), atque illum regem patrem suum satis sciebat Carolus bellis Italicis aversum fuisse, et in Britanniam oculos suos coniecisse. Multae erant res quae animum Caroli spe prosperi successus in hac re pascerent. Dux Britanniae aevo confectus et lethargus, et mercenariis consiliariis innitens, duarum tantum filiarum parens, ex quibus altera valetudinaria erat, nec diu susperstes futura. At Carolus in ipso aetates flore et robore iam erat, et populus regni Franciae pro ratione eius temporis bellici copiis, tam quoad duces quam quoad milites, satis instructus, viris militaribus qui in bellis Burgundicis meruerant nondum absumptis.

Ponte al día